CORNELII TACITI
ANNALIUM
AB EXCESSU DIVI AUGUSTI
LIBER UNDECIMUS
Breviarium.
[Desunt acta annorum circiter decem. quae narrantur cap. 1-22, gesta sunt a. u. 800. coss. Ti. Claudio CaesareIV, L. Vitellio III.]
Cap. 1.-3. Valerius Asiaticus a Suillio et Sosibio accusatus fraude Messalinae et Vitellii evertitur et hilare moritur. 4. somnium saevitiae causa. 5. in perfidiam advocatorum lex Cincia flagitatur. 6. 7. praemiis pro patrocinio modus ponitur a principe. 8. Parthi discordant. Gotarzes pulsus vires reparat. 9. pacem init cum Vardane. 10. hic victor a suis caeditur. 11. ludi saeculares. Domitius Nero destinatur imperio. 12. Messalina Silium deperit. 13. Claudius aliud agit. leges fert. novas litterarum formas vulgat. 14. de litterarum inventoribus. 15. Claudius haruspices firmat. 16. Italicus rex Cheruscis petentibus datur. 17. mox de eo discordia gentis et bellum. 18. rebellantes Chaucos Corbulo reprimit. is severe agit in milites. 19. Frisios componit. Gannascum caedit. 20. ardor eius a Claudio repressus. fossam inter Mosam et Rhenum ducit. insignia triumphi ei indulta. 21. sic et Curtio Rufo. 22. Nonius perit. de spectaculo gladiatorum et quaestoribus.
23.-25. Galli civitatem plenam affectant et principe patrocinante impetrant, et primo quidem Aedui. patricii suppleti. lustrum conditum.
26. 27. Messalina amore vaecors Silio palam nubit. 28. turbantur aulici. 29. 30. Narcissus per paelices rem defert. 31. 32. Claudius trepidat. Messalina bacchatur, preces per Vestalem parat. 33.-36. Narcissus principem nutantem incitat, preces amolitur, sontium, in his Mnesteris, supplicium urget. 37. 38. Messalinam languente principe, dein ignaro caedi curat.
Haec gesta annis fere duobus Ti. Claudio CaesareIV, L. Vitellio III; A. Vitellio, L. Vipstano coss.
I. *** nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit; pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit; adiungitur Sosibius, Britannici educator, qui per speciem benivolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas: praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi [C.] Caesaris; non extimuisse contionem populi Romani; fateri gloriamque facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe; didita per provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentiles nationes promptum haberet. at Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam opprimendo bello Crispinum, praetorii praefectum, misit; a quo repertus est apud Baias vinculisque inditis in urbem raptus.
II. Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exin adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus et"interroga", inquit"Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur." ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit. quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium, ne elabi reum sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur, cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
III. Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam, principis matrem, pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii verba in eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus ait, et usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii vel impetu C. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude muliebri et inpudico Vitellii ore caderet, venas exsolvit, viso tamen ante rogo iussoque transferri p